De Admirandis, Pag. 52
 
Vanini, De Admirandis

/p. 52/ DIALOGUS X

De fulgure, nive et pluvia.

Alex. –

Postquam varijs iridis coloribus animos

et oculos saltem intellectus recreavimus,

nunc, addiscendi causa,

fulgurum, nivium et pluviarum coruscationes,

glacies et inundationes subibimus,

securi tamen ab eorum omnium incommoditatibus.

Et primo inquiram cur in fulgure

prius videatur lux quam sonus audiatur.

I. C. Propter obiecti celeritatem. Pingit enim

aërem continuo lux, quae confestim videtur.

Alex. – Cur ita accidit? I. C. – Quia lux, educens

visiles species, ipsa sese effundit easque simul

per aërem transvectas in eius extremam superficiem,

a qua palpebra contingitur, statuit.

Aperta palpebra, pupillae species offertur, eique

minimo temporis momento coniungitur. At

non ita est de sono, qui non nisi motu defertur,

motus autem omnis in tempore. Alex. –

Tam docte explicas, ut nihil supra. Sed, quaeso,

cur fulmen, loculo illaeso atque dolio, aurum

colliquat atque vinum exugit? I. C. – Quia in

loculo et dolio propter foraminum laxitatem

ei facilior patet transitus, quapropter illis non

inhaerescens, non laedit; in aurum vero et vina

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum